monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13 > 4 > 3 > 36 > 18 > 21 > 7 > 24
Cicero, Orationes, pro Plancio, 23 <<<     >>> 25

Cicero, pro Plancio, 24

1 Sed venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute ornatus adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit.2 In quo, Cassi, si ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis narraret, praesertim mortuo Congo , non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse confitear .3 Et quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de ipso me fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo, tamen mihi non ingrati acciderunt. 4 Quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia consulari.5 Ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus numquam illi faciliores optavi quam mihi fuerunt.6 Quin etiam, ne forte ille sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum putet, haec illi soleo praecipere - quamquam ad praecepta aetas non est gravis - quae rex ille a Iove ortus suis praecepit filiis: Vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis. 7 Id quod multi invideant - Nostis cetera .8 Nonne, quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem excitaret? Quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset filius.9 Magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret , quod ei minus invideretur.10 Etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares, gloriae dispares.
Cicero HOME

bav1820.226

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik