monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13 > 4 > 3 > 36 > 18 > 21 > 7 > 24 > 42 > 23
Cicero, Orationes, pro Plancio, 22 <<< >>> 24
Cicero, pro Plancio, 23
1 Illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re recenti, nunc in causa refrixit.2 Neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis .3 Atque is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter querebatur.4 Qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? Sed neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit.5 Magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae.6 Multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur. 7 Quibuscum me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae remittere debeatis.8 Illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas innocentium subiciendas putetis. 9 Multi amici accusatoris , non nulli etiam nostri iniqui , multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt.10 Nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius dissipatur.11 Neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo.12 Sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris 'audivi ' ne quid innocenti reo noceat oramus.
Cicero HOME
bav1820.226