monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20
Cicero, Orationes, pro Plancio, 19 <<<     >>> 21

Cicero, pro Plancio, 20

1 Sed cur sic ago? Quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium , ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam , daretur spatium comparandi.2 Vocatae tribus, latum suffragium, diribitae tabellae .3 Longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint praerogativa? Quo quidem tempore, Laterensis, si id facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura se fuerit multitudo.4 Numquam enim fere nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano supplex repudiata est.5 Sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris.6 Equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.
Cicero HOME

bav1820.224

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik