monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13 > 4 > 3 > 36 > 18
Cicero, Orationes, pro Plancio, 17 <<<     >>> 19

Cicero, pro Plancio, 18

1 Neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non eas tribus quibus erat hic maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus.2 Etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres ? Sequestremne Plancium? Respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent .3 An gratiosum? Illi libenter audirent, nos non timide confiteremur.4 Noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. Semper fuerunt viri boni qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent; neque vero tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent .5 Haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis.6 Isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie esse volumus quam plurimos gratiosos. Decuriatio tribulium , discriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim ac dolorem excitarent .7 Haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse.8 Tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus. 9 Hanc tu rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare?
Cicero HOME

bav1820.223

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik