monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40 > 30 > 5 > 31 > 16
Cicero, Orationes, pro Plancio, 15 <<<     >>> 17

Cicero, pro Plancio, 16

1 Tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo.2 Fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. Cuius tu tribus venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. At Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari.3 Hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum Lemonia, quid cum Oufentina , quid cum Clustumina ? Nam Maeciam , non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti. 4 Dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas ? Quid enim potes dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? Tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos vel meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? Non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
Cicero HOME

bav1820.222

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik