monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40 > 30 > 5 > 31 > 16 > 14
Cicero, Orationes, pro Plancio, 13 <<<     >>> 15

Cicero, pro Plancio, 14

1 Consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum decedens rogasset Granium quid tristis esset ; an quod reiectae auctiones essent: 'immo vero,' inquit, 'quod legationes '.2 Idem tribuno pl.3 potentissimo homini , M. Druso, et multa in re publica molienti, cum ille eum salutasset et , ut fit, dixisset: 'quid agis, Grani?' respondit: 'immo vero tu, Druse, quid agis?' Ille L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas.4 Quae enim umquam Plancio vox fuit contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? Cum senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis , sed eum ipsum dolorem hic tulit paulo apertius.5 Communis ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua. 6 Quamquam, iudices, - agnosco enim ex me - permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur.7 Ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt.8 Ego autem, si quid est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor cum aliorum non me digna in me conferuntur.9 Nam quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? Si sortis, nullum crimen est in casu ; si consulis, statuis etiam hunc a summo viro principem esse ordinis iudicatum.
Cicero HOME

bav1820.221

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik