monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13
Cicero, Orationes, pro Plancio, 12 <<<     >>> 14

Cicero, pro Plancio, 13

1 'Pater vero,' inquit, 'etiam obesse filio debet'.2 O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! Pater ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus , tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae. 3 Sed cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit? 'Asperius,' inquit, 'locutus est aliquid aliquando'.4 Immo fortasse liberius.5 'At id ipsum,' inquit, 'non est ferendum'.6 Ergo ei ferendi sunt qui hoc queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat ? Equitum ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter et libere dicta commemorem?
Cicero HOME

bav1820.221