monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12
Cicero, Orationes, pro Plancio, 11 <<<     >>> 13

Cicero, pro Plancio, 12

1 Omitto illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente - nam meo iudicio pietas fundamentum est omnium virtutum - quem veretur ut deum - neque enim multo secus est parens liberis - amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem.2 Quid dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis luctus societatem? Quid de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? Atque haec sunt indicia, iudices, solida et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. Facilis est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. 3 Omnibus igitur rebus ornatum hominem tam externis quam domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine , superiorem aliis, municipum , vicinorum, societatum studio, meorum temporum memoria, parem virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? Hunc tu vitae splendorem maculis aspergis istis? Iacis adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. 'Bimaritum ' appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina.4 Ductum esse ab eo in provinciam aliquem dicis libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano. 5 O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! Emissus aliquis e carcere.6 Et quidem emissus per imprudentiam, emissus , ut cognostis , necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu requisitus.7 Atque haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis.
Cicero HOME

bav1820.220

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik