monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10
Cicero, Orationes, pro Plancio, 9 <<<     >>> 11

Cicero, pro Plancio, 10

1 Aliquid praeterea - timide dicam , sed tamen dicendum est - non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos.2 Appellavi populum tributim , submisi me et supplicavi; ultro me hercule se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi.3 Valuit causa rogandi, non gratia. 4 Nec si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico.5 Nam ut omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa semper est gratiosissima quae est officio necessitudinis coniuncta maxime.6 Neque enim ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae .7 Non potentia mea sed causa rogationis fuit gratiosa.8 Nemo mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit. 9 Etenim si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis honori fuisset, ei meas praesentis preces non putas profuisse? An Minturnenses coloni, quod C. Marium e civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat votis, ominibus lacrimisque prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris?
Cicero HOME

bav1820.219