monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9
Cicero, Orationes, pro Plancio, 8 <<<     >>> 10

Cicero, pro Plancio, 9

1 Omnia quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus.2 Laudanda est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem , non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa , non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. Nemo Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus , nemo Casinas , nemo Aquinas.3 Tractus ille celeberrimus Venafranus, Allifanus , tota denique ea nostra ita aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione et testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio.4 Etenim est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate. 5 Ergo ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur .6 Adiungamus , si vis, id quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur. 7 Quis est igitur qui neget ordinis eius studium fuisse in honore Planci singulare? Neque iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur.
Cicero HOME

bav1820.218

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik