monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8
Cicero, Orationes, pro Plancio, 7 <<<     >>> 9

Cicero, pro Plancio, 8

1 Tu es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae consulares, in quibus est etiam Iuventia - tot ex reliquis municipiis omnibus non sunt - hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non tam suburbana.2 Quantum interesse vis ad rationem petendi? Primum utrum magis favere putas Atinatis an Tusculanos suis? Alteri - scire enim hoc propter vicinitatem facile possum - cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn. Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset, mirandum in modum laetati sunt; alteros - credo, quia refertum est municipium consularibus, nam malivolos non esse certo scio - numquam intellexi vehementius suorum honore laetari.3 Habemus hoc nos, habent nostra municipia. 4 Quid ego de me, de fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque faverunt .5 Num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe, num de Ti. Coruncanio municipe suo , num de tot Fulviis gloriari? Verbum nemo facit. At in quemcumque Arpinatem incideris , etiam si nolis, erit tamen tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum.6 Primum igitur hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis honoribus esse potuerunt. 7 Deinde tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. Hi tot equites Romani, tot tribuni aerarii - nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit - quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? Non modo enim tribum Teretinam , de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. Nam municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
Cicero HOME

bav1820.218