monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13 > 4 > 3 > 36 > 18 > 21 > 7
Cicero, Orationes, pro Plancio, 6 <<<     >>> 8

Cicero, pro Plancio, 7

1 Quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum , quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando crimenque deducere? Si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum equitum Romanorum filii petiverunt.2 Nihil dico amplius; hoc tamen miror cur huic potissimum irascare qui longissime a te afuit .3 Equidem, si quando, ut fit, iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit.4 Tu neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te ipsum incubuerunt te depulsum putas. 5 Sed tamen haec tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? Sed non hic magis quam ego a meis competitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar.6 Sed vide ne haec ipsa quae despicis huic suffragata sint.7 Sic enim conferamus.8 Est tuum nomen utraque familia consulare.9 Num dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint? Equidem non dubito.10 Sed si parum multi sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? Etenim ad caput et ad fontem generis utriusque veniamus.
Cicero HOME

bav1820.217

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik