monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40 > 30 > 5
Cicero, Orationes, pro Plancio, 4 <<< >>> 6
Cicero, pro Plancio, 5
1 Venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea disputem.2 Qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat: 'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri , meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi non nimis submisse supplicarat'.3 Respondebis, credo, te splendore et vetustate familiae fretum non valde ambiendum putasse.4 At vero te ille ad sua instituta suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse , semper sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo, eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum , stultissimum hominem - fuit enim tamen nobilis - non C. Fimbriam, novum hominem - fuit enim et animi satis magni et consili - sed Cn. Mallium , non solum ignobilem verum sine virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida.5 'Desiderarunt te,' inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis; me enim quam socios tua frui virtute malebam, et quo plus intererat, eo plus aberat a me, cum te non videbam.6 Deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti .7 Coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam eloquentiam et virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti , tanta in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego quoque ,' inquiet populus Romanus , 'ad ea te tempora revocavi ad quae tu te ipse servaras .8 Pete igitur eum magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis; aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl.9 permagni interest qui sint. Qua re aut redde mihi quod ostenderas, aut si, quod mea minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare, condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare'.
Cicero HOME
bav1820.216
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik