monumenta.ch > Cicero > 14 > 21 > 24 > 3 > 2 > 30 > 18 > 7 > 38
Cicero, Orationes, pro Milone, 37 <<<
Cicero, pro Milone, 38
1 Vtinam di immortales fecissent - pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie - utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul , dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem! O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virum ! 'Minime , minime'; inquit 'immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quem omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt? O terram illam beatam quae hunc virum exceperit , hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! Sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus , et hic se lacrimis defendi vetat.2 Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis , quod sentietis , id audeatis.3 Vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit .
Cicero HOME
bav1820.213
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik