monumenta.ch > Cicero > 2 > 36
Cicero, Orationes, pro Milone, 35 <<<     >>> 37

Cicero, pro Milone, 36

1 Haec tu mecum saepe his absentibus, sed isdem audientibus haec ego tecum, Milo: 'Te quidem, cum isto animo sis , satis laudare non possum, sed, quo est ista magis divina virtus, eo maiore a te dolore divellor. Nec vero, si mihi eriperis , reliqua est illa saltem ad consolandum querela ut eis irasci possim a quibus tantum volnus accepero.2 Non enim inimici mei te mihi eripient, sed amicissimi, non male aliquando de me meriti, sed semper optime'.3 Nullum mihi umquam, iudices , tantum dolorem inuretis - tametsi quis potest esse tantus? - sed ne hunc quidem ipsum ut obliviscar quanti me semper feceritis. Quae si vos cepit oblivio aut si in me aliquid offendistis, cur non id in meo capite potius luitur quam Milonis? Praeclare enim vixero, si quid mihi acciderit prius quam hoc tantum mali videro.4 Nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit.5 Ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporum contuli; hoc denique ipso die, si qua vis est parata, si qua dimicatio capitis futura, deposco.6 Quid iam restat? quid habeo quod faciam pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? Non abnuo, non recuso , vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salute augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.
Cicero HOME

bav1820.212

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik