monumenta.ch > Cicero > 3 > 18 > 7 > 38 > 35
Cicero, Orationes, pro Milone, 34 <<<     >>> 36

Cicero, pro Milone, 35

1 iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis.2 Negat enim se , negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus non negat.3 Plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret , nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus.4 Senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit , secum se ablaturum esse dicit. 5 Meminit etiam vocem sibi praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec arma contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare.6 Addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare.7 Beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint.8 Sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. 9 'De me' inquit 'semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla umquam obmutescet vetustas.10 Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur .11 Omitto Etruriae festos et actos et institutos dies.12 Centesima lux est haec ab interitu P. Clodi et, opinor, altera.13 Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de illo sed etiam laetitia peragravit.14 Quam ob rem ubi corpus hoc sit non' inquit 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper hic habitabit nominis mei gloria'.
Cicero HOME

bav1820.212