1 Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias.2 Aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure esset ulta.3 Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset.4 Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat.5 An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? Oppressisset omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis , servos nostros libertos suos effecisset ; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis. 6 An ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unus ex suis satellitibus curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis , aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurus ? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat. 7 Et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? Excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuis : frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurrerunt , cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaverunt .8 Caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in suscepta causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritati senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibili fide.