monumenta.ch > Cicero > 31
Cicero, Orationes, pro Milone, 30 <<< >>> 32
Cicero, pro Milone, 31
1 Est, est illa vis profecto , neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque praeclaro motu.2 Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane qualis aut ubi sit sentire possimus. Ea vis igitur ipsa quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam. 3 Non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta.4 Regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse.5 Vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor , vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat ; vestrae tum religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari , sancte Iuppiter, cuius ille lacus , nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti : vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. 6 Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae, quod est in fundo T. Serti Galli, in primis honesti et ornati adulescentis, ante ipsam, inquam, Bonam deam, cum proelium commisisset, primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret, ut non absolutus iudicio illo nefario videretur, sed ad hanc insignem poenam reservatus.
Cicero HOME
bav1820.209
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik