monumenta.ch > Cicero > 21 > 30
Cicero, Orationes, pro Milone, 29 <<<     >>> 31

Cicero, pro Milone, 30

1 Etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse; cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Sin factum vobis non probaretur - quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari? - sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate.2 Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur? Quamquam hoc animo semper fuimus omnes in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi tribuenda ipsi laus esset, cum tantum in consulatu meo pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod conabar sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier interficere sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? Proposita invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est.3 Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. 4 Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur; si ingrata , tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. 5 Sed huius benefici gratiam, iudices, Fortuna populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant.6 Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.
Cicero HOME

bav1820.208

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik