monumenta.ch > Cicero > 8 > 5 > 27 > 3 > 5 > 29
Cicero, Orationes, pro Milone, 28 <<<     >>> 30

Cicero, pro Milone, 29

1 Non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum.2 Non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit. 3 Quin sic attendite, iudices .4 Fingite animis - liberae sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus - fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae, si possimus efficere Milonem ut absolvatis, sed ita si P. Clodius revixerit - quid voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret quos mortuus inani cogitatione percussit ? Quid? si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare, utrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare , propter rem publicam non fecisset.5 Eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis , et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset, ista lex lata numquam esset.6 Huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset? Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt - quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et religionem et memoriam consecrantur - vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo et libenter , se fecisse libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam vere praedicandum.
Cicero HOME

bav1820.208