monumenta.ch > Cicero > 24 > 2 > 30 > 18 > 7 > 38 > 35 > 25
Cicero, Orationes, pro Milone, 24 <<< >>> 26
Cicero, pro Milone, 25
1 Non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei - te enim appello et ea voce ut me exaudire possis - tuas , inquam, suspiciones perhorrescimus.2 Si Milonem times , si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est , atque illa omnia in hunc unum constituta , parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est. 3 Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? Quod si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo.4 Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur , quod nunc etiam facit.
Cicero HOME
bav1820.205
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik