monumenta.ch > Cicero > 24
Cicero, Orationes, pro Milone, 23 <<<     >>> 25

Cicero, pro Milone, 24

1 Quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! Scutorum, gladiorum, pilorum, frenorum etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta , plena omnia malleolorum ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.2 Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. Nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei quibus commissa tota res publica est .3 Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se de interficiendo Cn. Pompeio coniurasse, dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos ; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum.4 Non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari . 5 Verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. Oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac fortissimi viri, multas noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur .6 Non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta nimiam nullam putabam.7 Frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret.8 Nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. Omnia false atque invidiose ficta comperta sunt: tametsi metuitur etiam nunc Milo .
Cicero HOME

bav1820.205