monumenta.ch > Cicero > 22
Cicero, Orationes, pro Milone, 21 <<<     >>> 23

Cicero, pro Milone, 22

1 Quod igitur in causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis inveniri vis, id fatemur.2 Manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.3 Dixit enim hic idem qui semper omnia constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent.4 Quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.5 Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis.6 Hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum. 7 Sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio Libertatis.8 Quibusnam de servis? 'Rogas? de P. Clodi.' Quis eos postulavit? 'Appius'.9 Quis produxit? 'Appius'.10 Vnde? 'ab Appio'.11 Di boni! quid potest agi severius ? Proxime deos Clodius accessit , propius quam tum cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis quaeritur.12 Sed tamen maiores nostri in dominum quaeri noluerunt, non quia non posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum et dominis morte ipsa tristius: in reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest? Age vero, quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio,' verbi causa, 'cave sis mentiare : Clodius insidias fecit Miloni?''Fecit;' certa crux.13 'Nullas fecit:' sperata libertas.14 Quid hac quaestione certius? Subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit: hi centum dies penes accusatorem cum fuissent ab eo ipso accusatore producti sunt .15 Quid hac quaestione dici potest integrius, quid incorruptius?
Cicero HOME

bav1820.204