monumenta.ch > Cicero > 14 > 21
Cicero, Orationes, pro Milone, 20 <<< >>> 22
Cicero, pro Milone, 21
1 Age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate.2 Semper ille antea cum uxore, tum sine ea; numquam nisi in raeda, tum in equo; comites Graeculi, quocumque ibat, etiam cum in castra Etrusca properabat, tum nugarum in comitatu nihil.3 Milo qui numquam, tum casu pueros symphoniacos uxoris ducebat et ancillarum greges; ille qui semper secum scorta, semper exoletos, semper lupas duceret, tum neminem, nisi ut virum a viro lectum esse diceres.4 Cur igitur victus est? Quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur; quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros. 5 Nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. Semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat.6 Quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat .7 Adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.8 Cur igitur eos manu misit? Metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. Quid opus est terrore ? quid quaeris? Occideritne ? occidit .9 Iure an iniuria? Nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio.
Cicero HOME
bav1820.203
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik