monumenta.ch > Cicero > 10 > 2 > 1 > 20
Cicero, Orationes, pro Milone, 19 <<< >>> 21
Cicero, pro Milone, 20
1 Videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior.2 Id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? Ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat , an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum. 3 Si haec non gesta audiretis , sed picta videretis, tamen appareret uter esset insidiator, uter nihil mali cogitaret , cum alter veheretur in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum ? vestitus an vehiculum an comes? quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus, raeda impeditus, uxore paene constrictus esset? - Videte nunc illum, primum egredientem e villa, subito: cur? vesperi : quid necesse est? tarde: qui convenit, praesertim id temporis? 'Devertit in villam Pompei'.4 Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse; villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat ? mora et tergiversatio : dum hic veniret, locum relinquere noluit.
Cicero HOME
bav1820.203