monumenta.ch > Cicero > 19
Cicero, Orationes, pro Milone, 18 <<<     >>> 20

Cicero, pro Milone, 19

1 Age, sit ita factum: quae causa fuit cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret ? Quid adferebat festinationis quod heres erat? Primum nihil erat cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset? Atqui ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit. 2 Noctu occidisset : insidioso et pleno latronum in loco occidisset .3 Nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citaretur Etruria. 4 Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se in Albanum.5 Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. Cur nec ante occurrit ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset? Video adhuc constare , iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda , huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatam et praedicatam palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditum illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.
Cicero HOME

bav1820.202

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik