monumenta.ch > Cicero > 14 > 21 > 24 > 3 > 2 > 30 > 18
Cicero, Orationes, pro Milone, 17 <<<     >>> 19

Cicero, pro Milone, 18

1 Videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. Primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat.2 Deinde - non enim video cur non meum quoque agam negotium - scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius.3 Me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.4 Iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. Respiravi, liberatus sum ; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse. 5 Nunc persequar cetera; nam occurrit illud: 'Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.' Si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset.6 Video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare.7 Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? Testamentum simul obsignavi, una fui ; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat.8 Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
Cicero HOME

bav1820.202