monumenta.ch > Cicero > 17
Cicero, Orationes, pro Milone, 16 <<<     >>> 18

Cicero, pro Milone, 17

1 Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo.2 Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat.3 Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit .4 At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset.5 Ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi ; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit .6 Quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? Primum quaero qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis.7 Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse.8 Sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: omnes scilicet Lanuvini.9 Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane - videte quid vobis largiar - servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus , dixit, corruperit.10 Legite testimonia testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi , P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc item comes P. Clodi, C. Clodius.
Cicero HOME

bav1820.201

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik