monumenta.ch > Cicero > 4 > 15
Cicero, Orationes, pro Milone, 14 <<< >>> 16
Cicero, pro Milone, 15
1 At quod erat tempus? Clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus , ultor sceleris illius , propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus ; qui cum decretum de me Capuae fecisset , ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret ; omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. 2 Tum se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit.3 Quid? privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! Cum se ille fugiens in scalarum tenebras abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria? Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupisset , gladios destringendos, lapides iaciendos curasset , dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet.
Cicero HOME
bav1820.200
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik