monumenta.ch > Cicero > 24 > 2 > 30 > 18 > 7
Cicero, Orationes, pro Milone, 6 <<< >>> 8
Cicero, pro Milone, 7
1 Domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.2 Nihil de eius morte populus consultus est , nulla quaestio decreta a senatu est.3 Quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata? Quis tum non ingemuit , quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? Num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? Certe nulla.4 Quid ita? Quia non alio facinore clari homines, alio obscuri necantur.5 Intersit inter vitae dignitatem summorum atque infimorum; mors quidem inlata per scelus isdem et poenis teneatur et legibus.6 Nisi forte magis erit parricida, si qui consularem patrem quam si qui humilem necarit, aut eo mors atrocior erit P .7 Clodi quod is in monumentis maiorum suorum sit interfectus - hoc enim ab istis saepe dicitur - proinde quasi Appius ille Caecus viam munierit , non qua populus uteretur, sed ubi impune sui posteri latrocinarentur! Itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum - homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat - nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat! Quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est.8 Sed quid ego illa commemoro? Comprehensus est in templo Castoris servus P. Clodi, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocarat.9 Extorta est ei confitenti sica de manibus.10 Caruit foro postea Pompeius, caruit senatu, caruit publico; ianua se ac parietibus, non iure legum iudiciorumque texit. 11 Num quae rogatio lata, num quae nova quaestio decreta est? Atqui si res, si vir, si tempus ullum dignum fuit, certe haec in illa causa summa omnia fuerunt.12 Insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus; ei viro autem mors parabatur cuius in vita nitebatur salus civitatis; eo porro rei publicae tempore quo, si unus ille occidisset , non haec solum civitas sed gentes omnes concidissent.13 Nisi vero, quia perfecta res non est, non fuit punienda , proinde quasi exitus rerum, non hominum consilia legibus vindicentur.14 Minus dolendum fuit re non perfecta, sed puniendum certe nihilo minus. 15 Quotiens ego ipse, iudices, ex P. Clodi telis et ex cruentis eius manibus effugi! ex quibus si me non vel mea vel rei publicae fortuna servasset, quis tandem de interitu meo quaestionem tulisset?
Cicero HOME
bav1820.195
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik