monumenta.ch > Cicero > 10 > 2 > 1 > 20 > 13 > 26 > 6
Cicero, Orationes, pro Milone, 5 <<<     >>> 7

Cicero, pro Milone, 6

1 Itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. Quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus.2 Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur.3 Divisa sententia est postulante nescio quo - nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre - sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.4 At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset.5 Quid ergo tulit? Nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum est ? factumne sit? At constat. A quo? At paret .6 Vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse.7 Quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset.8 Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret.9 Nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit. 10 Iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.
Cicero HOME

bav1820.195