monumenta.ch > Cicero > 2 > 37 > 36 > 23 > 11 > 32 > 3
Cicero, Orationes, pro Milone, 2 <<<     >>> 4

Cicero, pro Milone, 3

1 Sed ante quam ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis videntur ea mihi esse refutanda quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane quae veniat in iudicium videre possitis.2 Negant intueri lucem esse fas ei qui a se hominem occisum esse fateatur.3 In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant ? Nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur. 4 An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone tribuno plebis seditiose in contione interrogaretur quid de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum videri.5 Neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius aut me consule senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas esset.6 Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum. 7 Quod si xii tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet , interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit , puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus?
Cicero HOME

bav1820.193

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik