monumenta.ch > Cicero > 12
Cicero, Orationes, pro Ligario, 11 <<<
Cicero, pro Ligario, 12
1 Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, omnis fratres tecum iudicares fuisse.2 An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurus fuerit in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noverit qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti. 3 Sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui.4 Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam.5 Sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias - cum hoc est animi, tum etiam ingeni tui - te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari. 6 Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud - neque enim haec divinabat - nisi ut tui se studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit.7 Quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuis sed etiam rei publicae condonaveris. 8 Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus.9 Vt concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere.10 Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.11 Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando .12 Nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos.13 Longiorem orationem causa forsitan postulet , tua certe natura breviorem.14 Qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum .
Cicero HOME
bav1820.140 bnf7830.10 med5045.250
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik