monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 37a > Epistula 35 > Epistula 48 > Epistula 41 > Epistula 33 > Epistula 45 > Epistula 32 > Epistula 29 > 6 > 12 > 11
Cicero, Orationes, pro Ligario, 10 <<< >>> 12
Cicero, pro Ligario, 11
1 Vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus , neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi videantur interdum qui tua liberalitate fruantur quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.2 In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles.3 Possum fortissimos viros, Sabinos, tibi probatissimos, totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere .4 Nosti optime homines.5 Animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi de quo non dubito quid existimes lacrimas squaloremque ipsius et fili vides. 6 Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi.7 Quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo uno exsulante.8 Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit.9 Te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem , hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos viros .10 Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur .11 Conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.
Cicero HOME
bav1820.140 bnf7830.10 med5045.250 uldVLO002.129
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik