monumenta.ch > Cicero > 7 > 10
Cicero, Orationes, pro Ligario, 9 <<< >>> 11
Cicero, pro Ligario, 10
1 Haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret.2 Nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini.3 Si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis. 4 Itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? Quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae . 5 Causas, Caesar, egi multas equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: 'Ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac'.6 Ad parentem sic agi solet, ad iudices: 'Non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen'.7 Dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaere : taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem: 'Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus , totus animo et studio tuus.' Ad iudicem sic , sed ego apud parentem loquor: 'Erravi, temere feci , paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro'.8 Si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. 9 An sperandi de Ligario causa non erit , cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii.
Cicero HOME
bav1820.139 bnf7830.9 med5045.250
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik