monumenta.ch > Cicero > 2 > 9
Cicero, Orationes, pro Ligario, 8 <<< >>> 10
Cicero, pro Ligario, 9
1 Sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri L. Tuberonis , quam ego, quamvis ipse probarem, ut probo, tamen non commemorarem, nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari.2 Quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? Constantiam dico; nescio an melius patientiam possim dicere. Quotus enim istud quisque fecisset ut, a quibus partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum posset depellere. 3 Vt enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos , nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat.4 Hinc prohibitus non ad Caesarem ne iratus, non domum ne iners, non aliquam in regionem ne condemnare causam illam quam secutus esset videretur: in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria. 5 Quid? cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant: an, ut fit in civilibus bellis - nec in vobis magis quam in reliquis; omnes enim vincendi studio tenebamur.6 Pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare.7 Omnes, inquam, vincere volebamus; tu certe praecipue , qui in eum locum venisses ubi tibi esset pereundum, nisi vicisses.8 Quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.
Cicero HOME
bav1820.139 bnf7830.3 med5045.250
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik