monumenta.ch > Cicero > 8
Cicero, Orationes, pro Ligario, 7 <<< >>> 9
Cicero, pro Ligario, 8
1 Vide quid licentiae, Caesar, nobis tua liberalitas det vel potius audaciae.2 Si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere.3 Non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbata .4 Sed iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. Veniebatis igitur in provinciam , unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam , in qua rex potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. Quaero: Quid facturi fuistis ? quamquam quid facturi fueritis dubitem , cum videam quid feceritis? Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibiti summa cum iniuria. 5 Quo modo id tulistis? acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? Nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis.6 Quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis.7 Venistis ad Pompeium.8 Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem gerere bellum? Atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltis , gloriemini per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros. Etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis , ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privarit .
Cicero HOME
bav1820.138 bnf7830.2 med5045.249
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik