monumenta.ch > Cicero > 7
Cicero, Orationes, pro Ligario, 6 <<< >>> 8
Cicero, pro Ligario, 7
1 Sed, ut omittam communem causam, veniamus ad nostram.2 Vtrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire an vobis in Africam non venire? 'Poteramusne,' inquies, 'cum senatus censuisset?' Si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat.3 Atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat; vos tum paruistis cum paruit nemo qui noluit.4 Reprehendo igitur? Minime vero.5 Neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae.6 Sed hoc non concedo ut, quibus rebus gloriemini in vobis, easdem in aliis reprehendatis. 7 Tuberonis sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur: statuerat excusari .8 Haec ego novi propter omnis necessitudines quae mihi sunt cum L. Tuberone: domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. Scio Tuberonem domi manere voluisse: sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, virorum tamen ipsorum pondus sustinere non posset. 9 Cessit auctoritati amplissimi viri vel potius paruit: una est profectus cum eis quorum erat una causa.10 Tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam.11 Hinc in Ligarium crimen oritur vel ira potius. Nam si crimen est voluisse , non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse.12 Atque is tamen aliquis Ligarius non fuit: Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat. 13 Sed quoquo modo se illud habet , haec querela, Tubero, vestra quid valet? 'Recepti in provinciam non sumus'.14 Quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis an contra Caesarem retenturi?
Cicero HOME
bav1820.138 bnf7830.2 med5045.249