monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 13 > Epistula 31 > Epistula 39 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 47 > Epistula 22 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 38 > Epistula 21 > Epistula 18a > Epistula 49 > Epistula 34 > Epistula 44 > Epistula 28 > Epistula 46 > Epistula 40 > Epistula 24 > Epistula 37 > Epistula 30 > Epistula 52 > Epistula 53 > Epistula 43 > Epistula 36 > Epistula 37a > Epistula 35 > Epistula 48 > Epistula 41 > Epistula 33 > Epistula 45 > Epistula 32 > Epistula 29 > 6
Cicero, Orationes, pro Ligario, 5 <<< >>> 7
Cicero, pro Ligario, 6
1 Ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere.2 Non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alio quisquam , vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi sceleris adferret.3 'Scelus' tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit.4 Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo.5 Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeritur , fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. 6 Liceat esse miseros - quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt - fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere.7 Quando hoc ex te quisquam , Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsare ? Quid egit tuus invictus exercitus nisi uti suum ius tueretur et dignitatem tuam? Quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibus conveniret? Mihi vero, Caesar , tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem.8 Quo modo autem tu de re publica bene meritus esses , cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam , sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus.9 Principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt.10 Cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?
Cicero HOME
bav1820.137 bnf7830.9 med5045.248 uldVLO002.126
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik