monumenta.ch > Cicero > 6 > 1 > 11 > 2 > 5
Cicero, Orationes, pro Ligario, 4 <<<     >>> 6

Cicero, pro Ligario, 5

1 'Ego vero istud non postulo' inquies.2 Ita me hercule existimo, Tubero.3 Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studia generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi sunt .4 Itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. Res enim eo spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. Quae est igitur alia praeter mortem? Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscatur ? Hoc vero multo acerbius multoque durius. Quodne nos petimus precibus ac lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabis , et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? Si, cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses 'C. Caesar, cave credas , cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereat ,' nonne omnem humanitatem exuisses? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnari et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tolli ? Dicam plane, Caesar, quod sentio. 5 Si in tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quam tu per te, per te , inquam, obtines - intellego quid loquar - , acerbissimo luctu redundaret ista victoria.6 Quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi qui cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cum hi quibus ipsis ignovisti nolint te esse in alios misericordem! Quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguere nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset.7 Sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolle misereri.8 Tum diceres : 'Caesar, cave credas: fuit in Africa , tulit arma contra te'.9 Nunc quid dicis? 'Cave ignoscas'.10 Haec nec hominis nec ad hominem vox est. Qua qui apud te, C. Caesar, utetur , suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.
Cicero HOME

bav1820.137 bnf7830.8 med5045.248

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik