monumenta.ch > Cicero > 4
Cicero, Orationes, pro Ligario, 3 <<<     >>> 5

Cicero, pro Ligario, 4

1 Ad me revertar.2 Isdem in armis fui.3 Quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut quod hic potest nos possemus? Quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum ipsorum ad crudelitatem te acuet oratio? Atque in hac causa non nihil equidem, Tubero, etiam tuam, sed multo magis patris tui prudentiam desidero, quod homo cum ingenio tum etiam doctrina excellens genus hoc causae quod esset non viderit.4 Nam si vidisset, quovis profecto quam isto modo a te agi maluisset.5 Arguis fatentem.6 Non est satis: accusas eum qui causam habet aut, ut ego dico, meliorem quam tu aut, ut tu vis, parem. 7 Haec admirabilia , sed prodigi simile est quod dicam.8 Non habet eam vim ista accusatio ut Q. Ligarius condemnetur, sed ut necetur .9 Hoc egit civis Romanus ante te nemo: externi sunt isti mores aut levium Graecorum aut immanium barbarorum.10 Nam quid agis aliud? ut Romae ne sit, ut domo careat, ne cum optimis fratribus, ne cum hoc T. Broccho avunculo, ne cum eius filio consobrino suo , ne nobiscum vivat, ne sit in patria? Num est, num potest magis carere his omnibus quam caret? Italia prohibetur, exsulat. Non tu hunc ergo patria privare, qua caret, sed vita vis. 11 At istud ne apud eum quidem dictatorem qui omnis quos oderat morte multabat quisquam egit isto modo.12 Ipse iubebat occidi nullo postulante, praemiis invitabat; quae tamen crudelitas ab hoc eodem aliquot annis post quem tu nunc crudelem esse vis vindicata est.
Cicero HOME

bav1820.136 bnf7830.8 med5045.247

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik