monumenta.ch > Cicero > 2 > 9 > 9 > 1 > 11 > 2
Cicero, Orationes, pro Ligario, 1 <<<     >>> 3

Cicero, pro Ligario, 2

1 Adhuc, C. Caesar, Q. Ligarius omni culpa vacat .2 Domo est egressus non modo nullum ad bellum sed ne ad minimam quidem suspicionem belli; legatus in pace profectus in provincia pacatissima ita se gessit ut ei pacem esse expediret.3 Profectio certe animum tuum non debet offendere: num igitur remansio? Multo minus.4 Nam profectio voluntatem habuit non turpem, remansio necessitatem etiam honestam.5 Ergo haec duo tempora carent crimine: unum cum est legatus profectus, alterum cum efflagitatus a provincia praepositus Africae est.6 Tertium tempus quod post adventum Vari in Africa restitit, si est criminosum, necessitatis crimen est, non voluntatis.7 An ille, si potuisset illinc ullo modo evadere, Vticae quam Romae, cum P. Attio quam cum concordissimis fratribus, cum alienis esse quam cum suis maluisset? Cum ipsa legatio plena desideri ac sollicitudinis fuisset propter incredibilem quendam fratrum amorem, hic aequo animo esse potuit belli discidio distractus a fratribus? Nullum igitur habes, Caesar, adhuc in Q. Ligario signum alienae a te voluntatis; cuius ego causam animadverte, quaeso, qua fide defendam: prodo meam.8 O clementiam admirabilem atque omnium laude, praedicatione, litteris monumentisque decorandam! M. Cicero apud te defendit alium in ea voluntate non fuisse in qua se ipsum confitetur fuisse, nec tuas tacitas cogitationes extimescit nec quid tibi de alio audienti de se occurrat reformidat.
Cicero HOME

bav1820.135 bnf7830.7 med5045.247

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik