monumenta.ch > Cicero > 9 > 1
>>> Cicero, Orationes, pro Ligario, 2

Cicero, pro Ligario, 1

1 Novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non auditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri.2 Itaque quo me vertam nescio.3 Paratus enim veneram, cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer .4 Sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinor , praesertim cum meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent. 5 Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua te , qua virum omni laude dignum, patrem tuum.6 Itaque prius de vestro delicto confiteamini necesse est quam Ligari ullam culpam reprehendatis. 7 Q. enim Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset.8 Itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fides . 9 Bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari.10 Quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiam studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, ad suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est.11 Interim P. Attius Varus, qui tum praetor Africam obtinuerat, Vticam venit.12 Ad eum statim concursum est.13 Atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur. 14 Itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret , paulum adventu Vari conquievit.
Cicero HOME

bav1820.146 med5045.241

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik