monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 14 <<<
Cicero, pro Deiotaro, 15
1 retentum vero et a te confirmatum posteris etiam suis tradituros se esse confidunt .2 Corpora sua pro salute regum suorum hi legati regii tradunt, Hieras et Blesamius et Antigonus , tibi nobisque omnibus iam diu noti, eademque fide et virtute praeditus Dorylaus , qui nuper cum Hiera legatus est ad te missus, cum regum amicissimi, tum tibi etiam, ut spero, probati. 3 Exquire de Blesamio num quid ad regem contra dignitatem tuam scripserit.4 Hieras quidem causam omnem suscipit et criminibus illis pro rege se supponit reum.5 Memoriam tuam implorat, qua vales plurimum; negat umquam se a te in Deiotari tetrarchia pedem discessisse; in primis finibus tibi praesto se fuisse dicit, usque ad ultimos prosecutum; cum e balneo exisses, tecum se fuisse, cum illa munera inspexisses cenatus, cum in cubiculo recubuisses; eandemque adsiduitatem tibi se praebuisse postridie. 6 Quam ob rem si quid eorum quae obiecta sunt cogitatum sit, non recusat quin id suum facinus iudices.7 Quocirca, C. Caesar, velim existimes hodierno die sententiam tuam aut cum summo dedecore miserrimam pestem importaturam esse regibus aut incolumem famam cum salute: quorum alterum optare illorum crudelitatis est, alterum conservare clementiae tuae.
Cicero HOME
bav1820.146