monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 13 <<<     >>> 15

Cicero, pro Deiotaro, 14

1 Quo quidem animo cum antea fuit, tum non dubito quin tuis litteris, quarum exemplum legi, quas ad eum Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit ab omnique sollicitudine abstraxerit.2 Iubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere.3 Memini enim isdem fere verbis ad me te scribere meque tuis litteris bene sperare non frustra esse iussum.4 Laboro equidem regis Deiotari causa quocum mihi amicitiam res publica conciliavit, hospitium voluntas utriusque coniunxit, familiaritatem consuetudo attulit, summam vero necessitudinem magna eius officia in me et in exercitum meum effecerunt: sed cum de illo laboro, tum de multis amplissimis viris quibus semel ignotum a te esse oportet, nec tuum beneficium in dubium vocari, nec haerere in animis hominum sollicitudinem sempiternam, nec accidere ut quisquam te timere incipiat eorum qui sint semel a te liberati timore.5 Non debeo, Caesar , quod fieri solet in tantis periculis, temptare ecquonam modo dicendo misericordiam tuam commovere possim.6 Nihil opus est.7 Occurrere solet ipsa supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata.8 Propone tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae denegasti.9 Multa sunt monumenta clementiae tuae, sed maxime eorum incolumitates quibus salutem dedisti.10 Quae si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur in regibus.11 Semper regium nomen in hac civitate sanctum fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.12 Quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt,
Cicero HOME

bav1820.146