monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 12 <<< >>> 14
Cicero, pro Deiotaro, 13
1 Nihil a me arbitror praeteritum , sed aliquid ad extremam partem causae reservatum.2 Id autem aliquid quid est? te ut plane Deiotaro reconciliet oratio mea.3 Non enim iam metuo ne illi tu suscenseas; illud vereor ne tibi illum suscensere aliquid suspicere: quod abest longissime, mihi crede, Caesar.4 Quid enim retineat per te meminit, non quid amiserit; neque se a te multatum arbitratur, sed, cum existimares multis tibi multa esse tribuenda, quo minus a se qui in altera parte fuisset ea sumeres non recusavit. 5 Etenim si Antiochus Magnus ille, rex Asiae, cum, postea quam a L. Scipione devictus Tauro tenus regnare iussus est , omnem hanc Asiam quae est nunc nostra provincia amisisset, dicere est solitus benigne sibi a populo Romano esse factum, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur, potest multo facilius hoc se Deiotarus consolari. Ille enim furoris multam sustulerat , hic erroris.6 Omnia tu Deiotaro, Caesar, tribuisti, cum et ipsi et filio nomen regium concessisti.7 Hoc nomine retento atque servato nullum beneficium populi Romani, nullum iudicium de se senatus imminutum putat.8 Magno animo et erecto est, nec umquam succumbet inimicis, ne fortunae quidem. 9 Multa se arbitratur et peperisse ante factis et habere in animo atque virtute, quae nullo modo possit amittere.10 Quae enim fortuna aut quis casus aut quae tanta possit iniuria omnium imperatorum de Deiotaro decreta delere? Ab omnibus est enim is ornatus qui, postea quam in castris esse potuit per aetatem, in Asia, Cappadocia, Ponto, Cilicia, Syria bella gesserunt: senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae publicis populi Romani litteris monumentisque consignata sunt, quae umquam vetustas obruet aut quae tanta delebit oblivio? Quid de virtute eius dicam, de magnitudine animi, gravitate, constantia? quae omnes docti atque sapientes summa, quidam etiam bona sola esse dixerunt, eisque non modo ad bene sed etiam ad beate vivendum contentam esse virtutem. 11 Haec ille reputans et dies noctesque cogitans non modo tibi non suscenset - esset enim non solum ingratus sed etiam amens - , verum omnem tranquillitatem et quietem senectutis refert acceptam clementiae tuae.
Cicero HOME
bav1820.146