monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 11 <<<     >>> 13

Cicero, pro Deiotaro, 12

1 Quae est ista tam impotens , tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? Idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitate nostrae civitatis humanitatem inquinares? At quam acute conlecta crimina! 'Blesamius' inquit, - eius enim nomine, optimi viri nec tibi ignoti, male dicebat tibi - 'ad regem' inquit 'scribere solebat te in invidia esse, tyrannum existimari, statua inter reges posita animos hominum vehementer offensos, plaudi tibi non solere'.2 Nonne intellegis, Caesar, ex urbanis malevolorum sermunculis haec ab istis esse conlecta? Blesamius tyrannum Caesarem scriberet? Multorum enim capita civium viderat, multos iussu Caesaris vexatos, verberatos, necatos, multas adflictas et eversas domos, armatis militibus refertum forum! Quae semper in civili victoria sensimus, ea te victore non vidimus. 3 Solus, inquam, es, C. Caesar, cuius in victoria ceciderit nemo nisi armatus. Et quem nos liberi in summa populi Romani libertate nati non modo non tyrannum sed etiam clementissimum in victoria ducimus , is Blesamio qui vivit in regno tyrannus videri potest? Nam de statua quis queritur, una praesertim, cum tam multas videat? Valde enim invidendum est eius statuis cuius tropaeis non invidemus .4 Nam si locus adfert invidiam, nullus est ad statuam quidem rostris clarior.5 De plausu autem quid respondeam? qui nec desideratus umquam in te est et non numquam obstupefactis hominibus ipsa admiratione compressus est et fortasse eo praetermissus quia nihil volgare te dignum videri potest.
Cicero HOME

bav1820.146