monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 9 <<<     >>> 11

Cicero, pro Deiotaro, 10

1 Imitari, Castor, potius avi mores disciplinamque debebas quam optimo et clarissimo viro fugitivi ore male dicere.2 Quod si saltatorem avum habuisses neque eum virum unde pudoris pudicitiaeque exempla peterentur, tamen hoc maledictum minime in illam aetatem conveniret.3 Quibus ille studiis ab ineunte aetate se imbuerat, non saltandi, sed bene ut armis, optime ut equis uteretur, ea tamen illum cuncta iam aetate defecerant.4 Itaque Deiotarum cum plures in equum sustulissent, quod haerere in eo senex posset, admirari solebamus: hic vero adulescens qui meus in Cilicia miles, in Graecia commilito fuit, cum in illo nostro exercitu equitaret cum suis delectis equitibus quos una cum eo ad Pompeium pater miserat, quos concursus facere solebat, quam se iactare, quam ostentare, quam nemini in illa causa studio et cupiditate concedere! Tum vero exercitu amisso ego, qui pacis semper auctor , post Pharsalicum autem proelium suasor fuissem armorum non ponendorum , sed abiciendorum, hunc ad meam auctoritatem non potui adducere, quod et ipse ardebat studio illius belli et patri satis faciendum arbitrabatur.5 Felix ista domus quae non impunitatem solum adepta sit sed etiam accusandi licentiam: calamitosus Deiotarus qui et ab eo qui in isdem castris fuerit, et non modo apud te sed etiam a suis accusetur! Vos vestra secunda fortuna, Castor , non potestis sine propinquorum calamitate esse contenti?
Cicero HOME

bav1820.146