monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 8 <<< >>> 10
Cicero, pro Deiotaro, 9
1 Alieno autem a te animo quo modo ? Speravit, credo, difficilis tibi Alexandreae fore exitus propter regionum naturam et fluminis.2 At eo tempore ipso pecuniam dedit, exercitum aluit, ei quem Asiae praefeceras nulla in re defuit; tibi victori non solum ad hospitium sed ad periculum etiam atque ad aciem praesto fuit. 3 Secutum bellum est Africanum. Graves de te rumores , qui etiam furiosum illum Caecilium excitaverunt. Quo tum rex animo , qui auctionatus sit seseque spoliare maluerit quam tibi pecuniam non subministrare.4 'At eo' inquit 'tempore ipso Nicaeam Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et celeriter ad se referrent.5 Itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum: Pereant amici, dum inimici una intercidant'.6 Quod ille, si tibi esset inimicissimus, numquam tamen dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis.7 Qui autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus? Tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli lege potuisset , regem et se et filium suum constitutos esse meminisset? Quid deinde? furcifer quo progreditur? Ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudum saltavisse .8 Quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? Omnes sunt in illo rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari reges non solere.9 Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animi , largum, beneficum, liberalem: hae sunt regiae laudes, illa privata est.10 Vt volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico.11 Haec in illo est ab ineunte aetate cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita. 12 Multis ille quidem gradibus officiorum erga rem publicam nostram ad hoc regium nomen ascendit; sed tamen quicquid a bellis populi Romani vacabat, cum hominibus nostris consuetudines, amicitias, res rationesque iungebat, ut non solum tetrarches nobilis sed etiam optimus pater familias et diligentissimus agricola et pecuarius haberetur.13 Qui igitur adulescens nondum tanta gloria praeditus nihil umquam nisi severissime et gravissime fecerit, is ea existimatione eaque aetate saltavit?
Cicero HOME
bav1820.145
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik