monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 7 <<<     >>> 9

Cicero, pro Deiotaro, 8

1 Reliqua pars accusationis duplex fuit: una regem in speculis semper fuisse , cum a te animo esset alieno, altera exercitum eum contra te magnum comparasse.2 De exercitu dicam breviter, ut cetera.3 Numquam eas copias rex Deiotarus habuit quibus inferre bellum populo Romano posset, sed quibus finis suos ab excursionibus et latrociniis tueretur et imperatoribus nostris auxilia mitteret.4 Atque antea quidem maiores copias alere poterat; nunc exiguas vix tueri potest. 5 At misit ad nescio quem Caecilium : sed eos quos misit, quod ire noluerunt, in vincla coniecit.6 Non quaero quam veri simile sit aut non habuisse regem quos mitteret aut eos qui missi essent non paruisse, aut, qui dicto audientes in tanta re non fuissent, eos vinctos potius quam necatos.7 Sed tamen cum ad Caecilium mittebat, utrum causam illam victam esse nesciebat an Caecilium istum magnum hominem putabat? quem profecto is qui optime nostros homines novit vel quia non nosset vel si nosset, contemneret. 8 Addit etiam illud, equites non optimos misisse. Credo , Caesar, nihil ad tuum equitatum, sed misit ex eis quos habuit electos. Ait nescio quem ex eo numero servum iudicatum.9 Non arbitror, non audivi: sed in eo, etiam si accidisset, culpam regis nullam fuisse arbitrarer.
Cicero HOME

bav1820.145